라틴어 문장 검색

nam post datum augurium quo animi omnium perturbati sunt, et post eius orationem Tolumnius tela contorsit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6323)
inplorans nomine turnum ex multis rebus indicat perturbationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6521)
turbidus plenus perturbationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6711)
'misceri' autem perturbari, ut "miscet agens telis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3582)
aut dolvit miserans inopem aut invidit habenti Cicero in Tusculanarum quinto libro hoc tractat, in quem cadit una mentis perturbatio, posse in eum omnes cadere, sicut potest omni virtute pollere, cui virtus una contigerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4991)
cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 48:3)
cumque eas perturbationes antiqui naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animi cupiditatem alia rationem collocarent, ne his quidem assentiebatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 49:1)
nam me istis scito litteris ex diuturna perturbatione totius valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esse revocatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 3:2)
Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut doceri de re idque etiam vultu probare videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:4)
Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:4)
Nulla perturbatio animi, nulla corporis, non frons percussa, non femur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:4)
Alterum genus est eorum, qui quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen expectant, rerum potiri volunt, honores, quos quieta re publica desperant, perturbata se consequi posse arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:1)
Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 12:2)
Cum enim omnes post interitum Caesaris novarum perturbationum causae quaeri viderentur iisque esse occurrendum putaremus, omnis fere nostra in his deliberationibus consumebatur oratio, idque et saepe alias et quodam liberiore, quam solebat, et magis vacuo ab interventoribus die, cum ad me ille venisset, primo ea, quae erant cotidiana et quasi legitima nobis, de pace et de otio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 4:2)
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION