라틴어 문장 검색

Oratio ejus,qui veritati operam dat, incomposita et simplex esse debet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:19)
sed pressimet æqualiter vel leniter et clare pronuntiata, ut suis quæque litteræsonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, necimmoderato clamore vociferetur, nec ostentationis causa frangatur oratio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:8)
Nam aliquasimplicitate narranda, aliqua auctoritate suadenda, alia cum indignationedeprimenda, alia miseratione flectenda, ita ut vox et oratio semper suæcausæ conveniant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:10)
nam "oratio ejus, qui veritati operam dat, incomposita debet esse et simplex.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 119:24)
Hunc ergo panem cum affectionedie noctuque magna debemus a Domino postulare, ut ipse docuit in oratione sua, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 24:15)
Odoratu eciam debemus super egenos et pauperes intelligere, in orationibus nostris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:2)
Et quod orationes odoramenta dicuntur, habemusin Apochalipsi, ut Sanctus Iohannes dicit quod vidit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:3)
"Viginti quatuor seniores, habentes singuli citharas, et fiales aureasodoramentorum plenas, que sunt orationes Sanctorum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:4)
"Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:8)
Nam, sicut incensum bonum odorem prestat hominibus,ita oratio bona bonum odorem reddit Deo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:9)
Multum enim valet oratio iusti assidua apud Deum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:11)
Libenter itaque debetis istos pauperes et alios convocare et pascere et de vestra habundantia illis largiri, ut per preces et orationes suasrecipiat vos in eterna tabernacula, secundum verbum Domini dicentis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 5:1)
Cum enim apud me saepius retractandohumanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingeniuminveni ex praecepto conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est insaeculo in sanctae studeat exercitatione philosophiae, qua de creatoresuo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata vivere studeat continentiaet ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus eoque tramite gradiaturin saeculo, qui eum ducat ad regna caelorum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:2)
Aliqui ex illis videlicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam volunt esse septimam, quae res naturales velelementa mundana praecellit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:9)
Quidam qui philosophiae non student, grammaticamesse affirmant.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION