라틴어 문장 검색

Nam facundum et eruditum virum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatis meum in locum invitari imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 7:2)
Apud L. Mallium, qui optimus pictor Romae habebatur, Servilius Geminus forte coenabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 10:2)
Ob haec et alia manu missus et maiore cura eruditus, cum mimos conponeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos, omnes qui tunc scripta et operas suas in scenam locaverant provocavit, ut singuli secum posita invicem materia pro tempore contenderent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 7:1)
Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:2)
Nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem verbum hoc positum est, vitulari, de cuius verbi significatu Titius ita retulit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 11:1)
Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 5:1)
sicut radii a pictore finguntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:5)
Qui pinxit Venerem tuam, Lycori, Blanditus, puto, pictor est Minervae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CII1)
Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
Ad Parthos procul ite pilleatos Et turpes humilesque supplicesque Pictorum sola basiate regum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXII4)
Uxor cum tibi sit puella, qualem Votis vix petat inprobus maritus, Dives, nobilis, erudita, casta, Rumpis, Basse, latus, sed in comatis, Uxoris tibi dote quos parasti.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCVII1)
huic Ulixi primus Nicomachus pictor pilleo caput texisse fertur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4410)
inventas aut qui vitam excolvere per artes qui erudierunt et ornaverunt vitam per inventa artificia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6631)
hic Faunus habuisse filiam dicitur omam castita et disciplinis omnibus eruditam, quam quidam, quod nomine dici prohibitum fuerat, Bonam Deam appellatam volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3145)
Fabius Pictor hos deos enumerat, quos invocat flamen sacrum Cereale faciens Telluri et Cereri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION