라틴어 문장 검색

Honoris et existimationis vera et iure optimo acquisitio ea est, ut quis virtutes et facultates suas dextre et absque detrimento revelet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:2)
Servi et amici familiares, prudentes modo sit et cauti, existimationi cuiuspiam non modicum prosunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:12)
In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio meminisse misericordiae, et cum severitate exemplum, cum pietate personam intueri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 4:1)
Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur et simul opinionem eius de caussa sua prosternit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:14)
Ultimo, opinio contumeliae sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:10)
Cuius clamoris procul hinc sonus editus (h)oris Duxit ad hunc ipsum murem, pietate remissum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:8)
Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt;
(불가타 성경, 요나서, 2장9)
Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장1)
Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장45)
At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:10)
quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:11)
Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:14)
Nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis eisdem uosmet ipsos uestra existimatione summittitis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:9)
Hortatur, cuius imperatoris ductu VIIII annis rem publicam felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint, ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis defendant.
(카이사르, 내란기, 1권 7:11)
Cuius rei magnam partem laudis atque existimationis ad Libonem perventuram, si illo auctore atque agente ab armis sit discessum.
(카이사르, 내란기, 1권 26:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION