라틴어 문장 검색

id Tiberius solitis sibi ambagibus apud senatum incusavit, cum extolleret pietatem quamvis modicas principis iniurias acriter ulciscentium, deprecaretur tam praecipitis verborum poenas, laudaret Lepidum neque Agrippam argueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 51장3)
Ad ea Tiberius laudata pietate Seiani suisque in eum beneficiis modice percursis, cum tempus tamquam ad integram consultationem petivisset, adiunxit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장1)
ita specie pietatis obviam itum dedecori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장5)
additurum principem defunctae templum et aras et cetera ostentandae pietati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장13)
acciderat sane pietate Serviliae (id enim nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul imprudentia aetatis, non tamen aliud consultaverat quam de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio senatus nihil atrox adferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 30장4)
nimiae tantum pietatis ream separarent, atque ipse quamcumque sortem subiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장2)
hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:2)
igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 3:1)
is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 2:2)
nimia pietas vestra acrius quam considerate excitavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장4)
mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, trepidum et maerentem ultro solatus est, laudando pietatem eius, castigando formidinem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장5)
Salvius Titianus Othonis frater nullum discrimen adiit, pietate et ignavia excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장6)
Postero die Vitellius senatus legatione, quam ibi op- periri iusserat, audita transgressus in castra ultro pietatem militum conlaudavit, frementibus auxiliis tantum impunitatis atque adrogantiae legionariis accessisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장1)
multa cum exultatione in urbem revectus frequenti contione pietatem militum laudibus cumulat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장6)
Magnam eo die pietatis eloquentiaeque famam Vipstanus Messala adeptus est, nondum senatoria aetate, ausus pro fratre Aquilio Regulo deprecari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION