라틴어 문장 검색

Melius est tibi desiderare absentem quam pavere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:6)
nemo repente fuit turpissimus, accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo, atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II52)
"nam mihi commota iam dudum mulio virga adnuit."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III133)
nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testes intendunt oculos, finitum tempus honoris cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum sumet et occursum numquam trepidabit amici iam senis ac virga prior annuet, atque maniplos solvet et infundet iumentis hordea lassis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII59)
hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII26)
domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PICENS 1 2:1)
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:2)
quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:4)
ventorum existant, placentur [ut] omnia rursum quae fuerint, sint placato conversa furore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:2)
Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:2)
Cumque diu humanis capitibus Ditem et virorum victimis Saturnum placare se crederent propter oraculum in quo erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 31:1)
Nos tua progenies, caeli quibus annuis arcem, et cetera.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 6:3)
idque ratum Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque voragine ripas Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 22:2)
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 65:3)
Si rationi dictae adsentiris, ait, annuas oportet, aut si est quod moveat, proferre non pigeat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION