라틴어 문장 검색

in quinque et triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut, cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 2:5)
item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:2)
undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:2)
diuisis populo uiritim quadringenis nummis senatorum nobilissimo cuique, sed a re familiari destituto annua salaria et quibusdam quingena constituit, item praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 1:4)
exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos et quosdam fortunae atque existimationis integrae, ex isdem ordinibus confectores quoque ferarum et uaria harenae ministeria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:3)
elatus inflatusque tantis uelut successibus negauit quemquam principum scisse quid sibi liceret, multasque nec dubias significationes saepe iecit, ne reliquis quidem se parsurum senatoribus, eumque ordinem sublaturum quandoque e re p. ac prouincias et exercitus equiti R. ac libertis permissurum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 37장 3:1)
auus M. Saluius Otho, patre equite R., matre humili incertum an ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo creuerat, senator est factus nec praeturae gradum excessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 1:2)
Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique placuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 2:2)
tunc solutum a latere pugionem consuli primum, deinde illo recusante magistratibus ac mox senatoribus singulis porrigens, nullo recipiente, quasi in aede Concordiae positurus abscessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 4:1)
Polla Nursiae honesto genere orta patrem habuit Vespasium Pollionem, ter tribunum militum praefectumque castrorum, fratrem senatorem praetoriae dignitatis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 3:2)
legatum etiam ex testamento Rusti Caepionis, qui cauerat ut quotannis ingredientibus curiam senatoribus certam summam uiritim praestaret heres suus, irritum fecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 2:3)
Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 2:1)
sub te puerilia tela magistro senator ferat et nostram festinet ad hastam.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 289:1)
1. Universis et singulis Ytalie Regibus et Senatoribus alme Urbis nec non Ducibus Marchionibus Comitibus atque Populis, humilis ytalus Dantes Alagherii fiorentinus et exul inmeritus orat pacem.
(단테 알리기에리, Epistolae 24:1)
3. Sed hec fama trinacrie terre, si rccte signum ad quod tendit inspiciamus, videtur tantum in obproprium ytalorum principum remansisse, qui non heroico more sed plebeio secuntur superbiam.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION