라틴어 문장 검색

Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장3)
nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장25)
Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장22)
Sed non a summa inguinis plaga verum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장23)
Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장19)
Ubi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장20)
dextraeque digitos super imum abdomen leviter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장37)
nam laesa vesica nervorum distensiones cum periculo mortis excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장39)
Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum vicibus sic oportet adducere, ne vesicam laedant neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장88)
Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장92)
caveturque, ne inter haec ne ipsa laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장14)
Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장8)
si parvulum est, quod laesum est, modiolo, quam xoineki/da Graeci vocant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장2)
Utro modo vero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam † laesit, donec integrum os relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장27)
Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION