라틴어 문장 검색

At si uno saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 6:14)
Post aequinoctium ueris plenilunium mensis praecipimur obseruare paschalis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:6)
Itaque post aequinoctialem solis exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine subsequens, id est post conpletam diem eiusdem mensis XIIIIam, quae cuncta ex lege obseruanda accepimus, expectamus adhuc monente euangelio in ipsa ebdomada tertia tempus diei dominicae, et sic demum uotiua paschae nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Aegyptiae seruitutis iugum uenerari, sed redemtionem totius mundi, quae in antiqui Dei populi liberatione praefigurata, in Christi autem resurrectione conpleta est, deuota fide ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam nostrae, quam eadem die dominica futuram credimus, spe nos certissima gaudere signemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:15)
quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque undecim dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis, dies congruerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 207:2)
ibi infit annum se tertium et octogensimum agere et in eo agro de quo agitur militasse, non iuvenem, vicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit bellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 795:1)
nos intra vicesimum lapidem in conspectu prope urbis nostrae annuam oppugnationem perferre piget?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 44:2)
die vicesimo quam creatus erat dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 311:1)
quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abierunt magistratu!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 484:1)
censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undevicesimum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 677:3)
Sextus et vicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data pax erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 552:1)
luna die octavo et vicesimo et amplius circiter hora caeli circumitionem percurrens, ex quo signo coeperit ire, ad id signum revertendo perficit lunarem mensem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION