라틴어 문장 검색

Gemis, ploras;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:6)
Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:6)
Quisquis autem queritur et plorat et gemit, imperata facere vi cogitur et invitus rapitur ad iussa nihilo minus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:1)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
ululantque manes, quicquid - audire est metus illic videtur:
(세네카, Thyestes 684:1)
rumpere vestes, ululare libet.
(세네카, Thyestes 977:1)
Cepitque anus similiter plorare.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:24)
Mi domina, quare ploras?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:26)
nec mihi iam fastus opponere quaerit iniquos, nec mihi ploranti lenta sedere potest.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 148)
differet haec numquam, nec poscet garrula, quod astrictus ploret saepe dedisse pater, nec dicet ' Timeo, propera iam surgere, quaeso:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2311)
Postume, plorantem potuisti linquere Gallam, miles et Augusti fortia signa sequi?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 121)
haec noceant potius, quam dentibus ulla puella det mihi plorandas per tua colla notas!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 314)
quaerunt puerilia carmina Fauni et sperata diu plorant conubia Nymphae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권101)
cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti Antiphatae, cedant vitreae iuga perfida Circes Dulichiis ululata lupis arcemque superbae Anxuris et sedes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci35)
ipse etenim tecum nigrae solemnia pompae spectatumque Urbi scelus et puerile feretrum produxi, saevos damnati turis acervos plorantemque animam supra sua funera vidi, teque patrum gemitus superantem et brachia matrum complexumque rogos ignemque haurire parantem vix tenui similis comes offendique tenendo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus12)

SEARCH

MENU NAVIGATION