라틴어 문장 검색

Ecce velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:1)
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:3)
Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:12)
contactu glaeba potenti massa fit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 14:6)
non sicut sculptor ab aeris rudere decoctam consuescit vivere massam, sed Deus omnipotens orbem sine semine finxit, nil erat omne quod est:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3240)
tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri, dignatur praepinguis humi conprendere mollem divinis glaebam digitis, nec sordida censet haerentis massae contagia, iusserat ut lux confieret, facta est ut iusserat;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3342)
illic Alcides, spoliatis Gadibus hospes Arcadiae, fulvo aere riget, gemini quoque fratres corrupta de matre nothi, Ledeia proles nocturnique equites, celsae duo numina Romae, inpendent retinente veru, magnique triumphi nuntia suffuso figunt vestigia plumbo, adsistunt etiam priscorum insignia regum, ros, Italus, Ianusque bifrons, genitorque Sabinus, Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus, coniugis epotum sparsus per membra venenum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권76)
decoquat in massam fervens strictura secures rursus et ad proprium restillet vena metallum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2101)
Laurentium sisti iubet, exquirit arcam ditibus massis refertam et fulgidae montes monetae conditos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.16)
"terga crebris ictibus plumboque cervix verberata extuberet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.139)
"si forte vultum tristioris Herculis liquore crispo massa finxit fusilis, clavam minari, ni colatur, creditur."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1112)
"Candida Massa"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.30)
tantorum ingentia septem terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:11)
pars maxima glandes liventis plumbi spargit, pars spicula gestat bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri instituere pedis, crudus tegit altera pero.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 30:5)
Illi inter sese multa vi bracchia tollunt in numerum versantque tenaci forcipe massam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION