라틴어 문장 검색

Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 4:8)
nam cum apud Graecos antiquissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo, serius poëticam nos accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:3)
sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via philosophantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:4)
sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla elegantia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:12)
o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo- rem flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum conlocandum putet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:5)
| Laudatus propter elegantias dominus Aequum inquit Mars amat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:6)
Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille Utinam quidem sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:2)
Aetatis mediae quendam mulier non rudis Tenebat annos celans elegantia, Animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Anus diligens iuvenem, item puella.2)
nam descriptiones locorum, quae in hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:3)
est enim probitate morum, ingenii elegantia, operum varietate monstrabilis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 3:2)
Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:2)
Nam quae tam recens tam copiosa tam elata, quae denique tam poetica et quamquam in verissimis rebus tam fabulosa materia?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 1:2)
Incidi in materiam veram sed simillimam fictae, dignamque isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:1)
"haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis ex tabulis cerisque poetica fabula praestat?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 215)
Dixine ego in hoc inesse vobis Atticam elegantiam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8175)

SEARCH

MENU NAVIGATION