라틴어 문장 검색

festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergunt stamine fletus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:220)
huc ades et tantae nobis edissere causas laetitiae, cui pompa toro tam clara resultet, quae nova dotetur virgo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae31)
tales sceptriferi visurae tecta parentis limen Honoriades penetrant regale sorores.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae67)
"patimurne, sorores, optato procul esse die nec limina nostri consulis et semper dilectas visimus aedes?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:147)
non aspernata rogantem amphitheatrali faveat Latonia pompae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:156)
Nunc quoque quos habitus, quantae miracula pompae vidimus, Ausonio cum iam succinctus amictu per Ligurum populos solito conspectior ires atque inter niveas alte veherere cohortes, obnixisque simul pubes electa lacertis sidereum gestaret onus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:338)
Tertia Romulei sumant exordia fasces terque tuas ducat bellatrix pompa curules;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:1)
cunctaque praecipiti stipantur saecula cursu insignem visura nurum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:172)
prohibent si fata reverti, vel tantum visura veni."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:50)
nec limina virgo linquere nec virides audebat visere saltus praeceptis obstricta tuis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:121)
Iam summum radiis stringebat Lucifer Haemum festinamque rotam solito properantior urget tandem Rufini visurus funera Titan:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:200)
nec minus adsiduis flagrant elidere saxis prodigiale caput, quod iam de cuspide summa nutabat digna rediens ad moenia pompa.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:262)
nil optimus ille divorum toto meruit felicius aevo, quam quod Romuleis victor sub moenibus egit te consorte dies, cum se melioribus addens exemplis civem gereret terrore remoto, alternos cum plebe iocos dilectaque passus iurgia patriciasque domos privataque passim visere deposito dignatus limina fastu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:18)
Acrior interea visendi principis ardor accendit cum plebe patres et saepe negatum flagitat adventum;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:144)
iamque parabantur pompae simulacra futurae Tarpeio spectanda Iovi:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:161)

SEARCH

MENU NAVIGATION