라틴어 문장 검색

tentatum classibus aequor Turbine defendit, longeque a Syrtibus undas Egit, et illato confregit litore pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:2)
Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus Audit ventosa perflantem murmura concha, Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata Terrarum primam Libyen (nam proxima coelo est, Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta Vultus vidit aqua, posuitque in margine plantas, Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:16)
Hoc tam segne solum raras tamen exserit herbas, Quas Nasamon gens dura legit, qui proxima ponto Nudus rura tenet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:16)
Estque dei sedes, ubi terra, et pontus, et aer, Et coelum, et virtus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:47)
Non Asiam brevioris aquae disterminat usquam Fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arcto Pontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu, Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:10)
Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus Ille mora cursus adversique obiice ponti Aestuat in campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:29)
Mox te deserta secantem, Qua dirimunt nostrum rubro commercia pontum, Mollis lapsus agit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:66)
Non Thessala tellus, Vastaque regna Iubae, non Pontus et impia signa Pharnacis, et gelido circumfluus orbis Ibero Tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum Deliciae fecere tuae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:20)
Caesaris auxiliis aditus et libera ponti Ostia permisit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:44)
Perpetuo liceat sic tibi ponte frui.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII4)
Dispersa rate tristibus procellis Mersus fluctibus obrutusque ponto Ad votum Diodorus enatavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XL2)
Nec languet aequor, viva sed quies ponti Pictam phaselon adiuvante fert aura, Sicut puellae non amantis aestatem Mota salubre purpura venit frigus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX5)
cum murmure montis] sic dixit Pacuvius murmur maris, quia ventos murmur sequitur, ut ipse alibi magno misceri murmure pontum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 554)
modus petitionis est 'et dissice corpora ponto'. remuneratio 'sunt mihi bis septem praestanti c. n.' aeole incute vim ventis ordo ipse est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 654)
et dissice corpora hic mutavit coniunctionem, nam dicendum erat 'aut dissice corpora'. corpora ponto tam virorum quam navium, ut ipse alio loco cum de navibus loqueretur et toto descendit corpore pestis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 703)

SEARCH

MENU NAVIGATION