라틴어 문장 검색

suspice quapropter solum inculpabile numen, virtutem 1 Patris et Christi, et iam desine nostrae invidiam conflare animae, quod sit Deus aut quod portio parva Dei, cum Christo abscidere quidquam et resecare Deo partem vel carpere tantum numen non liceat, plenum sibi semper et in se.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3312)
nona summissum rotat hora solem, partibus vixdum tribus evolutis, quarta devexo superest in axe portio lucis, nos brevis voti dape vindicata solvimus festum, fruimurque mensis adfatim plenis, quibus inbuatur prona voluptas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium2)
vigilandum in armis pectorum fidelium, omnemque nostri portionem corporis, quae capta foedae serviat libidini, domi coactis liberandam viribus;
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 13)
quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 44:1)
quidquid loquemur ubicunque, sit pro sua scilicet portione perfectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 261:2)
pars eius prior mediis cruribus optime terminatur, posterior eadem portione altius qua cinctura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 286:5)
et tamen hoc "modo" aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturam cogitemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 4:2)
Pro sua quemque portione adulatio infatuat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:2)
nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:4)
socium efficit etiam quod ex minima portione commune est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 7:4)
Securitatis magna portio est nihil inique facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 7:1)
Liberalis, non minima portio est, quomodo quidque aut dicatur aut fiat.
(세네카, 행복론, Liber II 23:2)
habetur personarum ac dignitatium portio et, cum sit ubique virtus modus, aeque peccat, quod excedit, quam quod deficit.
(세네카, 행복론, Liber II 66:3)
sed si ad bene vivendum minima portio est vivere et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est, noli tibi adserere, quod non ex tuis beneficiis, etiam si non sine tuis, oritur."
(세네카, 행복론, Liber III 136:4)
et appellare debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portionem feram ;
(세네카, 행복론, Liber IV 185:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION