라틴어 문장 검색

tamen ardua testor sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta aucupor 3;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici64)
quis matutinos abrumpet murmure somnos impositus stratis abitusque morabitur artis nexibus atque ipso revocabit ad oscula poste 3?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus29)
"nec solum dabo carminum nitorem, sed taedis genialibus dicabo doctam atque ingenio tuo decoram, qualem blanda Venus daretque Iuno forma, simplicitate, comitate, censu, sanguine, gratia, decore, et vestros hymenaeon ante postes festis cantibus ipsa personabo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam25)
Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra Pollius et causas designat desidis anni, quod coleris maiore tholo, nec litora pauper nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis, sed nitidos postes Graisque effulta metallis culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma, vix oculis animoque fides, tune ille reclusi liminis et parvae custos inglorius arae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis1)
Sic Ianus clausoque libens se poste recepit, tune omnes patuere dei laetoque dederunt signa polo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici22)
ensisque vagina quiescit, stringere ni iubeant amici.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum18)
cumque tibi vagiret tertius infans, protinus ingenti non venit nuntia cursu littera, quae festos cumulare altaribus ignes et redimire chelyn postesque ornare iuberet Albanoque caelum sordentem promere fumo et cantu signare diem, sed tardus inersque nunc demum mea vota cano?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten18)
mox turba vagorum semideum et summis cognati nubibus Amnes et compressa metu servantes murmura Venti aurea tecta replent, mixta convexa deorum maiestate tremunt, radiant maiore sereno culmina et arcano florentes lumine postes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권69)
hic artus imbri ventoque rigentes proicit ignotaeque adclinis postibus aulae invitat tenues ad dura cubilia somnos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권131)
Utque introgressus portas - et forte verendus concilio pater ipse duces cogebat Adrastus - inprovisus adest, iam illinc a postibus aulae vociferans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권133)
arma paternis postibus et fixos superum ad penetralia currus vellere amor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권229)
iamque suos circum pueri nuptaeque patresque funduntur mixti summisque a postibus obstant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권6)
face lumina surgunt, ora sonant morsu, spumisque et sanguine ferrum uritur, impulsi nequeunt obsistere postes claustraque, compressae transfumat anhelitus irae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권155)
aut furvo Proserpina poste notarat coetibus adsumptum functis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권3)
exuerat vagina turbidus ensem aptabatque neci:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권45)

SEARCH

MENU NAVIGATION