라틴어 문장 검색

Postremo locum loco si conpares, pudendam invenies differentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:5)
Postremo Graiae linguae quam se libenter addixerit de crebris quae usurpat vocabulis aestimate:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 15:1)
Postremo si in his quae sumimus varietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis visceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta conponitis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 25:1)
Postremo qui fiunt crebro ebrii cito senescunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:1)
Dic, Disari, cur qui ita se vertunt ut saepe in orbem rotentur et vertiginem capitis et obscuritatem patiuntur oculorum, postremo, si perseveraverint, ruunt, cum nullus alius motus corporis hanc ingerat necessitatem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 2:1)
Postremo nervis et musculis nullam ab eo virtutem quasi deficiente sumentibus totum corpus, quod iis sustinetur et in robur erigitur, desertum iam fulcimentis suis labitur in ruinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 6:1)
Postremo Homerum sequamur, qui solus fuit naturae conscius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 25:1)
Nam postremo lapides qui de potu in vesica nascuntur cur numquam in ventre coalescunt, cum non nisi ex potu fiant, et nasci in ventre quoque debuerint, si venter esset receptaculum potus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 21:1)
et sic erupit in vocem cum dolore Homerus τρι`σ μάκαρεσ *δαναοι` και` τετράκισ, οἱ` τότ' ὄλοντο. et hoc principium quidam acephalon dicunt, cum intellegi debeat, multa eum intra se cogitasse, postremo in haec erupisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 948)
cum extremum aliquid petitur, inde necessitate additur 'saltem', veluti salutem postremo poscentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3273)
aut per augmentum suasit primo per se, deinde per Iunonem, postremo per omnium vim deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4322)
prius enim est, ut manu terra vertatur, deinde solidetur glarea, postremo aequetur cylindro, id est lapide tereti in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1782)
"Postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille ' quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret, tanto veritas fieret obscurior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:11)
"tunc postremo deus est, cum homo illum voluit et dedicavit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:13)
postremo ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION