라틴어 문장 검색

Non poposcit ante, et sic promisit;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:47)
Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:49)
Aeternum ergo ministrum Dei dixit, scribens ad Philemonem, cujus fidem in agnitionem omnis boni quod in sanctis est, in Christum Jesum evidentiorem fieri postulabat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:23)
ut quae bona sunt a bono poscas:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:3)
XVIII, 15) ut cum ipse veniam tibi poscis, tum maxime largiendam aliis noveris, quo precem tuam operis tui voce commendes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:8)
ne videamur de humanis artibus, hoc est, medendi peritia, herbarumque succis sperasse magis remedium, quam de Deo subsidium poposcisse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 9:3)
ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur divini postulandam favoris, gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 9:6)
sed in eo ipso imprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed vitam corporis hujus obsecrandam putavit, in qua plus aerumnae est, quam voluptatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:4)
ut imminentis diluvii terrore suspensus, ad veniam cogeret postulandam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:9)
ut si venia posceretur, sequeretur correctio, et ab indignatione requiesceret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:21)
Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:5)
Siquis enim militarium vel honoratorum aut inter suos, rumore tenus esset insimulatus partes hostiles, iniecto onere catenarum, in modum beluae trahebatur, et inimico urgente vel nullo, quasi sufficiente hoc solo, quod nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel multatione bonorum, aut insulari solitudine damnabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 3:1)
Accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae ad palatium (ut poposcerat) intromissa, insidias ei latenter obtendi prodiderat a militibus obscurissimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 4:1)
Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 13:1)
Arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum diffundit, excellenter accrescens, Alamannorum reges et populi formidantes, per oratores quos videtis, summissis cervicibus, concessionem praeteritorum poscunt et pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION