라틴어 문장 검색

Deus imperat auctoritatis magisterio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:52)
In arce enim capitis, imperatrix sapientia conquiescit, cui tanquam deae, caeterae potentiae velut semi deae obsequuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:57)
Ingenialis namque potentia, potestasque logistica, virtus etiam praeteritorum recordativa, diversis capitis thalamis habitantes, ejus fervescunt obsequio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:58)
sic sine cordis beneficio, vitalis potentia spirat inaniter.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:70)
In his omnibus, ineffabiliter meae potentiae resultat effectus, sed tamen plerisque meae potestatis faciem palliare decrevi figuris, defendens a vilitate secretum, ne si ejus de me familiarem impertirem scientiam, quae apud eos primitus ignota, pretiosa vigebant, postmodum jam nota vilescerent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:81)
Aristotelicaeque auctoritatis tuba proclamat, quod:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:84)
Auctoritatem consule theologicae facultatis, cujus fidelitati potius quam mearum rationum firmitati, dare debes assensum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:98)
Juxta enim ipsius fidele testimonium, homo mea actione nascitur, Dei auctoritate renascitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:99)
Et sic in quodam triclinio comparationis, tres potestatis gradus possumus invenire, ut, Dei potentia superlativa, naturae comparativa, hominis, positiva dicatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:117)
cujus in humano genere tanta per experientiam legitur potentialis auctoritas, ut nullus vel nobilitatis sigillo signatus, vel, sapientiae privilegiantis venustate vestitus, vel fortitudinis armatura munitus, vel pulchritudinis chlamide trabeatus, vel aliarum gratiarum praeditus honoribus, se valeat a cupidinariae [0454D] dominationis generalitate excipere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:3)
eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)
Haec est malitia, per quam in animis hominum deificatur pecunia, nummo divinae venerationis exhibetur auctoritas, per quam, ubi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucescit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:2)
Haec in coeleste terrenum, in immortale caducum, in deum hominem, deificae mutationis auctoritate convertit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:35)
Hujus in facie nulla femineae mollitiei vestigia resultabant, sed sola virilis dignitatis regnabat auctoritas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:4)
O suprema coelestis principis fidelis vicaria, quae sub imperatoris aeterni auctoritate, fidelem administrationem nulla fermentatione corrumpis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION