라틴어 문장 검색

matutina vero erit robustior disputatio, quae viros et doctos et praeclarissimos deceat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 4:2)
Praeclarum, inquit, diem mihi fore video, cum et vos adestis et adfuturos se illi quos ad conventus nostri societatem rogari placuit spoponderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:1)
Bello sociali cohortium duodecim ex libertinis conscriptarum opera memorabilis virtutis apparuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 32:1)
Ac, ne in solo virili sexu aestimes inter servos extitisse virtutes, accipe ancillarum factum non minus memorabile, nec quo utilius rei publicae in ulla nobilitate repperias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 35:1)
Huius commenti causam Masurius Sabinus Memorabilium libro secundo aliter exponit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:1)
Illud tamen memorabile de Restione latore ipsius legis fertur, eum quoad vixit foris postea non recoenasse, ne testis fieret contemptae legis quam ipse bono publico pertulisset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 13:5)
Eumedes Dolonis proles bello praeclara, animo manibusque parentem refert, cum apud Homerum Dolon inbellis sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 9:4)
Ulixis enim praeclara facinora filio praesente narrabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 19:1)
Nescio quod nostris magnum et memorabile fatis Exemplum, Fortuna, paras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:51)
Circuit exustae nomen memorabile Troiae, Magnaque Phoebei quaerit vestigia muri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:12)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
Vatis Apollinei magno memorabilis ortu Lux redit:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXII1)
Partheniana fuit quondam, memorabile vatis Munus:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIX2)
namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, habet haec victoria laudem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr36)
sic Horatius contra atqui vultus erat multa et praeclara minantis, id est promittentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 962)

SEARCH

MENU NAVIGATION