라틴어 문장 검색

Praeterea si nulla coloris principiis est reddita natura et variis sunt praedita formis, e quibus omnigenus gignunt variantque colores, propterea magni quod refert, semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, perfacile extemplo rationem reddere possis, cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, marmoreo fieri possint candore repente, ut mare, cum magni commorunt aequora venti, vertitur in canos candenti marmore fluctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:13)
Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se pupula, cum sentire colorem dicitur album, atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit, nec refert ea quae tangas quo forte colore praedita sint, verum quali magis apta figura, scire licet nihil principiis opus esse colore, sed variis formis variantes edere tactus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 17:8)
illud in his igitur rebus meminisse decebit, non ex omnibus omnino, quaecumque creant res sensilia, extemplo me gigni dicere sensus, sed magni referre ea primum quantula constent, sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma, motibus ordinibus posituris denique quae sint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:3)
haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:10)
Quae bene cognita si teneas, natura videtur libera continuo, dominis privata superbis, ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:12)
east omnino nominis expers;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:9)
quod genus in nostris membris et corpore toto mixta latens animi vis est animaeque potestas, corporibus quia de parvis paucisque creatast, sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa proporrost anima et dominatur corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:4)
inplexis ita principiis ab origine prima inter se fiunt consorti praedita vita, nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur corporis atque animi seorsum sentire potestas, sed communibus inter eas conflatur utrimque motibus accensus nobis per viscera sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:17)
quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst expertis animas nec leti lege solutas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:5)
quapropter neque natali privata videtur esse die natura animae nec funeris expers.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:1)
praeterea quaecumque manent aeterna necessest aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas dissociare intus partis, ut materiai corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, aut ideo durare aetatem posse per omnem, plagarum quia sunt expertia sicut inanest, quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum, aut etiam quia nulla loci sit copia circum, quo quasi res possint discedere dissoluique, sicut summarum summast aeterna, neque extra quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae possint incidere et valida dissolvere plaga.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:11)
sunt igitur iam formarum vestigia certa, quae volgo volitant subtili praedita filo nec singillatim possunt secreta videri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:11)
Postremo speculis in aqua splendoreque in omni quae cumque apparent nobis simulacra, necessest, quandoquidem simili specie sunt praedita rerum, exin imaginibus missis consistere eorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 4:3)
qua propter simulacra pari ratione necessest inmemorabile per spatium transcurrere posse temporis in puncto, primum quod parvola causa est procul a tergo quae provehat atque propellat, quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur, deinde quod usque adeo textura praedita rara mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res et quasi permanare per aëris intervallum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:6)
Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum adsimili lateris flexura praedita nostri, dextera ea propter nobis simulacra remittunt, aut quia de speculo in speculum transfertur imago, inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod circum agitur, cum venit, imago propterea quod flexa figura docet speculi convertier ad nos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION