라틴어 문장 검색

Maximeque commemorabant nulla Pharnacen auxilia contra Caesarem Pompeio dare voluisse, cum Deiotarus, qui dedisset, tamen ei satisfecisset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 69:4)
Quin id ipsum quod commemorarent officium fuisse utilius Pharnaci, qui providisset ne vinceretur, quam sibi, cui di immortales victoriam tribuissent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:4)
Omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat;
(카이사르, 내란기, 1권 7:2)
Cum eo de salute sua agit, orat atque obsecrat, ut sibi parcat, veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia exponit;
(카이사르, 내란기, 1권 22:4)
Coacto senatu iniurias inimicorum commemorat.
(카이사르, 내란기, 1권 32:3)
condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat.
(카이사르, 내란기, 1권 32:12)
Reliqua, quae ad eorum sanandas mentes pertinere arbitrabatur, commemorat.
(카이사르, 내란기, 1권 35:4)
Commemorat, quo sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit.
(카이사르, 내란기, 2권 32:2)
Haec tamen ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter praedicant.
(카이사르, 내란기, 2권 39:9)
Sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis, quas commemorari necesse non est, eo loco excesserat.
(카이사르, 내란기, 3권 66:8)
Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in eum perpetui temporis officia praedicaret, imprimis commemoravit:
(카이사르, 내란기, 3권 90:1)
Ubi eo ventum est, Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장4)
omnium qui supererant consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt; et in commemoranda civitatis calamitate ex DC ad tres senatores, ex hominum milibus LX vix ad D, qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 28장2)
Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandi causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장2)
Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decrevat; sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION