라틴어 문장 검색

postquam nulla moventur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam praetoris militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 224:1)
quorum militum si et in alia provincia opera uti senatus velit, utro tandem modo promptiores ad aliud periculum novumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentes dimittant, iam semel in prima spe deceptos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 451:1)
at cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante debita vota persolverem, Delphos escendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 443:1)
praeripias scortum amanti atque argentum obicias lenae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 27)
dehinc conicito ceterum, possisne necne clam me sutelis tuis praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 15)
huc mihi venisti sponsam praereptum meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 116)
nunc quod relicuom restat volo persolvere, ut expungatur nomen, ne quid debeam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 322)
tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 957)
neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 167)
At pol ego etsi votet edim, atque ambabus malis expletis vorem, et quod illi placeat praeripiam potissimum, neque illi concedam quicquam de vita mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4117)
namque si non erit aequale, quo minus fuerit altum, vox praeripietur ad eam altitudinem, quam perveniet primo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION