라틴어 문장 검색

Octavus est homo, habet rationabile quo praestet caeteris, habet et quinque corporis sensus, habet etiam vocem, habet et generandi gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:5)
Namque si spectes singula quae in hominis forma ad usum aliquem composita videntur, ut oculi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:1)
Capilli capitis quam grato amictu caput vestiunt, velut quidam aulae regiae stipatores;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:1)
In senibus grata canities, in pueris prodigiosa:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 7:5)
Quod multo gratius Scriptura expressit quam Socrates in libro Platonis dixisse legitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:5)
hominis enim causa esse praecepta sunt, ut eorum subjectione humana praestaret conditio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:2)
Etenim grata animi virtus passionem dubitationis excludit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:7)
sed virtus justi morigera et grata quasi Deo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:11)
Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 3:2)
Ea demum enim laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum pateat locus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 38:2)
Cuius oculos cum venustate terribilis, vultumque excitatius gratum, diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 16:1)
Huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum, manesque eius ratione gemina religiose coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos, et asscitus in societatem rei Romanae, quietem genti praestitit sempiternam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 7:1)
Quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii (si suffecerint) commoturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 2:1)
Incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare ceteris decet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 12:3)
ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi, sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa, acumine nimio praestans, immensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto iamque maturum audiret, honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION