라틴어 문장 검색

ego huic spei et exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in locis esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 20 2:7)
deinde me obsecras amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae fiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 38:3)
sed cum me aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 2:3)
multum vigilat, audet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 18 4:8)
qua re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 10 4:5)
vigila et cicer ingere large rixanti populo, nostra ut Floralia possint aprici meminisse senes!
(페르시우스, 풍자, satire 5119)
Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi hanc domum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:10)
Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)
ea nocte, qua te mihi Ascyltos subduxit, usque in iniuriam vigilavit, an contentus fuit vidua pudicaque nocte?"
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:2)
Namque ista subita me iubet benignitas Vigilare, facias ne mea culpa lucrum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis fidelis.5)
Quia videor acer, alligant me interdiu, Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.20)
quousque vigilabis cum voles, dormies quamdiu voles?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 2:5)
Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:1)
attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes curaque et in magno qui fit amore dolor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:544)
his ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas forsitan exigui muneris instar erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION