라틴어 문장 검색

Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sunt, licet, quia iudicium interpellat adfectus ;
(세네카, 행복론, Liber II 55:3)
Qualis pater esse debeat, eum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium ;
(세네카, 행복론, Liber II 76:4)
" Ideo omnia illi succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo posse aliquid intervenire, quod destinata pro- hibeat.
(세네카, 행복론, Liber IV 165:4)
ne ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam veritatem non erat obfusa caligo, supra eum eminere visus est, infra quem omnia iacebant.
(세네카, 행복론, Liber V 20:2)
Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 9:1)
Tanta visa est res otium, ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 21:1)
Tristitia inhabilis est ad dispiciendas res, utilia excogitanda, periculosa vitanda, aequa aestimanda ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 25:3)
Et tamen dispice, ne hoc iam quoque ipsum sit supervacuum ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:4)
Paupertatem, luctum, ambitionem alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 40:5)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:4)
Si iratus est, demus illi spatium, quo dispicere quid fecerit possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 153:3)
Praesume animo multa tibi esse patienda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 214:4)
Tanta tempestate confusus dispicere nil potui nec satis memineram.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.7)
"vix liquerat Alpes Aetius, tenue et rarum sine milite ducens robur in auxiliis, Geticum male credulus agmen incassum propriis praesumens adfore castris."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 139)

SEARCH

MENU NAVIGATION