라틴어 문장 검색

Clarior argento, fuluo conspectior auro Lucidior glacie, cristallo gracior omni, Menti planicies roseo non derogat ori;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:7)
Hiis igitur uerbis mentem Prudencia pingit, Dum tenet intentas attentio tanta sorores:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:10)
Non igitur iacet exanimis, non indiga recti, Non racionis inops, non mens effrenis oberrat, Non agitur casu, tanto suffulta patrono.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:4)
Que tantam mentem detractio mordeat, aut quis Vrgeat inuidie stimulus?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:5)
Ne uestre faciat conceptio mentis abortum, Ne res tanta ruat, ne lux moriatur in umbra, Sed magis exposita prefulguret, exeat illud In commune bonum, melius sub luce patebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:8)
Quid melius sperare potest, quid maius et ultra Quid poterit uelle mentis conceptus honeste?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:11)
Sed tamen hoc superest quod mentem concutit, obstat Proposito, uexat animum, concepta retardat, Quod tanti uires operis, tot pondera rerum Tantum nescit opus, operas suspirat ad istas Nostra manus, que sic hominem conducit ad esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:13)
Menti concusse dubiorum fluctibus aura Gracior applaudat, Racionis flamine leni Concilians estus animi fluctusque retardans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:32)
Quas Natura prius leni perflauerat aura, Perflat maiori flatu Prudencia mentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:3)
Cernit inoffenso uultu mentisque profundo Quomodo compositum simplex, celeste caducum, Diversum sit idem, grauidum leue, mobile certum, Obscurum lucens, preciosum uile, iocosum Flebile, perpetuum mortale, uolubile fixum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:6)
Se totam Racio speculis expendit in istis, Sed magis ad presens uisus indulget habenis, Mentem sollicitat, animum diffundit, ut intus Hauriat a speculis aliquid racione probatum, Quod digne ferri tantas mereatur ad aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:8)
Euocat ergo foras mentem Rationis inundans Eloquium sermoque modum decurrit in istum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 2:3)
Nec stupor inuadat uestre munimina mentis, Si sibi sermo meus maculas erroris adoptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:7)
Error in humanis comes indefessus oberrat, Denigrare solet fermenti copia quicquid Humanus sermo uel mens humana voluptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:8)
Sed tamen, ut proprie mentis sentencia dictat, Nulla potest melius istius muneris usum Amplecti quam nostra soror Prudencia, cuius Debellare nequit uirtutem turba laborum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION