라틴어 문장 검색

materna myrto quae in honore est Veneris, a qua Augustus originem ducit per Gaium Caesarem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 281)
"Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret, auguriis et auspiciis renitentibus, sprevit:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:7)
Galba, cuius Gaio filio filiam suam conlocaverat, adfinitate sese devirixerat et cum esset P. Muci filius fratremque haberet P. Scaevolam, domi ius civile cognoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 1:3)
quorum Gai filius, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:2)
Graccho Gaioque Carbone talis mens ad rem publicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 1:2)
Galba adsectaretur, quod Crassi filiam Gaio filio suo despondisset, accessisse ad Crassum consulendi causa quendam rusticanum, qui cum Crassum seduxisset atque ad eum rettulisset responsumque ab eo verum magis quam ad suam rem accommodatum abstulisset, ut eum tristem Galba vidit, nomine appellavit quaesivitque, qua de re ad Crassum rettulisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 239:3)
Haec sunt illa, quae me ludens Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere diceret et in causa M'. Aquili Gaique Norbani non nullis- que aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego, Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 188:1)
quaesisset, "ut emas," inquit "Gai, si uti velis."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 286:4)
Magnus enim praetextatus illo die fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 42:9)
Gaius enim Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 5:4)
Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 4:11)
vos autem homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 3:2)
Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 3:1)
Plausum post hoc automatum familia dedit et Gaio feliciter conclamavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 50:1)
Mithridates servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION