라틴어 문장 검색

Itaque qui per fugitivarios abstrahi debuissent, praetorios duces profugos proelio ipsi sequebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 7:2)
Ab hoc quoque praetorii exercitus fusi, capta Servili castra, capta Luculli.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 11:1)
Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 9:2)
togatus certe vel trabeatus paludatusve seu praetextatus hac die videtur nullus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:3)
Nam cum nullus sit qui appelletur suo nomine vel togatus vel trabeatus vel paludatus, cur Praetextatus nomen habeatur postulat in medium proferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 5:4)
Decenter et his epithetis Virgilius usus est, pro sagitta volatile ferrum, et pro Romanis gentem togatam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:1)
Licentium ac libidinem ut tollam petis Togatae stirpis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:6)
Idcirco ope nostra dilatatum est dominium Togatae gentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:8)
sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:2)
Veniat dux longa pace solutus, Milite cum subito, partesque in bella togatae, Marcellusque loquax, et nomina vana Catones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:11)
Celsior at cunctis Bruti praetoria puppis Verberibus senis agitur, molemque profundo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:11)
sub iura togati Civis eo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:18)
Hic quem videtis gressibus vagis lentum, Amethystinatus media qui secat Saepta, Quem non lacernis Publius meus vincit, Non ipse Cordus alpha paenulatorum, Quem grex togatus sequitur et capillatus Recensque sella linteisque lorisque:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVII1)
Cinctum togatis post et ante Saufeium, Quanta reduci Regulus solet turba, Ad alta tonsum templa cum reum misit, Materne, cernis?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXIV1)
Hos illi amicos et greges togatorum Fuficulenus praestat et Faventinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION