라틴어 문장 검색

si vehementem infirmitatem adjuvari posse tribus guttis putavit, erravit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 4:9)
Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 7:1)
sed interdum, quod ait divinus auctor Plato, rei nos pulchritudo trahit vel ea consectandi, quae propter infirmitatem commortalis naturae consequi nequeamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 4:4)
Pedatam vineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem nec flexum 4 ridicae persequi, ne pravitas statuminis 5 ad similitudinem sui vitem configuret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 1:1)
eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장12)
corruptos saepe pravitatibus uxorum maritos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장13)
quod tunc patefecit in senatu, laudatis in se officiis et incusato M. Lollio, quem auctorem Gaio Caesari pravitatis et discordiarum arguebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장5)
ac nisi pravitas tam infensa docentium arceatur, eruptura in publicam perniciem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장12)
simul in urbem mandabat, nullum proeliorum finem expectarent, nisi succederetur Suetonio, cuius adversa pravitati ipsius, prospera ad fortunam referebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장6)
quod spatium temporis si ad infirmitatem corporum nostrorum referas, fortasse longum videatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 6:2)
Nam quatenus antiquorum admiratores hunc velut terminum antiquitatis constituere solent, qui usque ad Cassium * * , quem reum faciunt, quem primum adfirmant flexisse ab illa vetere atque directa dicendi via, non infirmitate ingenii nec inscitia litterarum transtulisse se ad aliud dicendi genus contendo, sed iudicio et intellectu.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 1:1)
Quis nunc feret oratorem de infirmitate valetudinis suae praefantem?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 1:1)
prope abest ab infirmitate, in quo sola sanitas laudatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:4)
nam et Calvum et Asinium et ipsum Ciceronem credo solitos et invidere et livere et ceteris humanae infirmitatis vitiis adfici:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 6:1)
quae disciplina ac severitas eo pertinebat, ut sincera et integra et nullis pravitatibus detorta unius cuiusque natura toto statim pectore arriperet artis honestas, et sive ad rem militarem sive ad iuris scientiam sive ad eloquentiae studium inclinasset, id solum ageret, id universum hauriret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION