라틴어 문장 검색

Quid primum deserta querar?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 12:8)
Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati Phaenomenis traxerit, vel quod eversionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro paene ad verbum transcripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 4:2)
Primum quod Homerus praetermissis Athenis ac Lacedaemone vel ipsis Mycenis, unde erat rector exercitus, Boeotiam in catalogi sui capite locavit, non ob loci aliquam dignitatem, sed notissimum promuntorium ad exordium sibi enumerationis elegit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 2:1)
Nam primum ut Symaethus fluvius, cuius in his versibus meminit, in Sicilia est, ita et di Palici in Sicilia coluntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 17:1)
Primum hoc eam scio servaturam, ut secum aestimet praesentium ingenia convivarum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:2)
Primum, inquit Eustathius, hoc teneas volo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae vituperationis instar est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:1)
Sive parens rerum cum primum informia regna Materiemque rudem flamma cedente recepit, Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet, Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem Fatorum immoto divisit limite mundum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:3)
Ut primum iustae placuerunt foedera pacis, Incustoditos decurrit miles ad amnes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:20)
spoliabat gramine campum Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo Castrorum siccas de cespite vulserat herbas, Ut primum adversae socios in litore terrae Et Basilum videre ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:5)
Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres, Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:11)
Ut primum levior propellere lintea ventus Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo In mediam cecidere ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:25)
Viduo tum primum frigida lecto Atque insueta quies uni, nudumque marito Non haerente latus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:58)
Quanta dedit miseris melioris gaudia terrae, Cum primum saevos contra videre leones!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:6)
Quam primum longas, Phoebe, recide comas, Dum nulla teneri sordent lanugine voltus Dumque decent fusae lactea colla iubae;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXI2)
Lycurgus vero, ut alii dicunt, cum indignaretur Liberum ab omnibus gentibus coli, ut primum eum Thraciae fines cum suo comitatu introisse cognovit, comprehensas Bacchas eius flagellis verberavit, ipsum vero insequi, ut occideret, coepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 147)

SEARCH

MENU NAVIGATION