라틴어 문장 검색

Ecce Dominum, ecce non sempiternum habet, ne cogamur etiam dicere creaturam sempiternam, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur, qui etiam in eodem hoc superiori cap. Spiritum etiam, secundum effecta manifeste vocat, cum ei principium assignat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:12)
Unde bene secundum effecta Pater et Filius priores Spiritu dicuntur, et quasi principium ejus, quia ex potentia moderante sapientia effectus gratiae descendit, ex quo etiam spiritus hoc loco appellatur, et prius potentiam et sapientiam esse oportet, ut postea aliud in effectum ducatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:3)
Tale est ergo Patrem et Filium esse principium Spiritus sancti, ac si dicamus Spiritum ex ambobus per effectum procedere, hoc est potentia Dei moderante ejus ratione ad auctum perduci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:4)
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:7)
Hoc erat in principio apud Deum (ibid., 2).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:11)
Est itaque fides tam bonarum quam malarum rerum, et tam praesentibus vel praeteritis quam futuris, sicut in principio Enchiridion beatus disserit Augustinus [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:19)
Unde et ipsa a et w dicitur, hoc est principium et finis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:13)
Principium quidem supremum a quo omnia;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:14)
Tanto autem major est earum concordia, quanto amplius uno eodemque penitus semper principio manant, et earum artifex a multiplicitate ac diversitate recedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:10)
Quod vero omnibus aliis praecellit, unum profecto et unicum esse convenit, et quod in se perfectum esse conceditur, atque ad omnia quae facienda sunt ex propria voluntate per se sufficiens, ex quo et omnipotens dicitur, cum pars aliquod bonum habere non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:16)
Sufficit autem, cum sit summum ac perfectum, atque ad omnia sufficiens;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:18)
III. Nunc autem ab unitate divinae substantiae, quam quasi fundamentum subjecimus, ad discretionem trium personarum, quae eidem insunt substantiae, ordo est commeare, et de divina potentia seu sapientia vel benignitate, juxta quae, ut dictum est, tres distinguuntur personae ad perfectam et integram summi boni commendationem, superest diligenti examinatione disserere, ut quo amplius, ut supra meminimus, hujus boni perfectio cognita fuerit, magis ad amorem sui quemque alliciat, praesertim cum nullae super his fidelium quoque animos difficiles movere possint quaestiones, et tanto facilius minus eruditos ad maxima trahere scandala atque infideles juvare, quanto difficiliores ad solvendum videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 10:1)
Non enim perfecte bonus est, nisi in omnibus perficiendis a Deo voluntatem optimam haberet, ut singula eo modo fieri vellet, quo convenientius fierent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:17)
veluti si deliberem ire ad Ecclesiam, et ita exsequar ex libertate arbitrii mei, id quod intendebam perficio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:4)
Unde sumptis machinis et quibuslibet utensilibus quibus ad id perficiendum habebant opus, quadam nocte aggrediuntur praemeditatum facinus, et stantes in atrio ecclesiae diverso conatu unusquisque instat conceptae nequitiae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION