라틴어 문장 검색

funebres contiones, consolationes, plerumque reorum tristes summissae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:2)
ita, si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 49:4)
in quibus defendere quidem reos profecto quam facere vir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit, ut nullo neque publico neque privato duci possit officio, ut aliquem ad reddendam rationem vitae vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 116:2)
nam refert, invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:2)
Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장9)
Post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장4)
Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장1)
Res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장4)
Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장37)
Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장3)
Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장6)
Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius, qui Romam fide publica venerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장11)
Anno temperantique annum deo privatim obligatus sum, quamvis nihil in meum honorem discripta sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:5)
Cogita, quantum circa te videas malorum, aspice, quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 15:5)
Nihil privatim, nihil publice stabile est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION