라틴어 문장 검색

denique probationum quae sunt potentissimae γραμμικαι` ἀποδείξεισ vulgo dicuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 369:2)
quid autem magis oratio quam probationem petit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 369:3)
illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi solere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 380:1)
his fere veteres facultatem dicendi exercuerunt assumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 85:1)
fuit etiam in hoc diversum praecipientium propositum, quod eorum quidam materias, quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti divisione dirigere latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 115:1)
probationes adhibere causae, de qua nemo sit pronuntiaturus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 156:4)
neque enim opus probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quaeque a periculo petatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 167:2)
quodsi ratio efficit, ut haec non opinari sed propter vim probationum scire videantur, eadem ratio idem praestare oratori potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 306:4)
nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:2)
quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi vero etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse perspicuum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 327:1)
itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 329:2)
denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia videatur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 346:2)
quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem profecto est quae dialecticae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 57:3)
praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse, quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:1)
si iure occisum reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 96:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION