라틴어 문장 검색

Sed, si quis in torrente divitiarum natat cum Croeso, opes spargit cum Cyro, in specie disputat cum Narcisso, animositate tonat cum Turno, Herculi colludit in robore, cum Platone facie ad faciem philosophiam speculatur, cum Hippolyto castitatis speculo sigillatur, in hunc [0468D] omnes suarum detractionum aculeos expendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:9)
Hujus facies nullius adventitii coloris mendicabat hypocrisim, sed rosam cum lilio disputantem in facie, mistione naturae mirabili, plantaverat [0473A] dextera Omnipotentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:3)
Et quae cum cithara discordi disputat ore, Psalterii condita favo, mellita sapore, Insonuit vox grata ferens munuscula cantus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:11)
Rogabat enim se in custodiam usque ad praedictam horam teneri, quousque rei veritas et Solymani probaretur adventus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:4)
Videntes autem Christiani principes, quia vir prudens et nobilis et strenuus, idem foret Sarracenus, de vita et moribus ejus saepius inquirentes ac disputantes, ad Christianitatis fidem eum vocare conabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:4)
Quare sic, viri fortissimi et saepius in periculis probati, animus vester in mei solius imminutione disturbatur, fletus, desolatio et dolores geminantur?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:2)
Et a sapienteeciam dictum est, In tribus placitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo ethominibus:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:6)
Tu provide secreta tua presentia et futura cum amicis probatis atquefidelibus tracta, ut ab eis consilium habeas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 61:1)
Et eciam quidam philosophus dixit, "Cave tibi a consilio illius, a quopetis consilium, ut sit tibi fidelis et probatus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:3)
Nam ut ait Cassiodorus, "Illi prudentiores semper sunt habiti, qui multorumhominum conversationibus probantur eruditi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:18)
Antequam ames, Crisippe, proba;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:1)
sed amare probatum Cura, rotulum illum pectore suscipias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:2)
Et eciam beatus Iohannes in epistola sua dixit, "Karissimi, nolite omnicredere spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:10)
Et eciam Apostolusin epistola sua ad Tesalonicenses dixit, "Omnia probate:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:11)
Et iterum alibi dixit propter amicos non probatos:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION