라틴어 문장 검색

minorem quippe ruborem fore in iuris iniquitate quam si per indignitatem ipsorum praetereantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 389:2)
haec ipsa indignitas angebat animos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 563:2)
si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 42:2)
id fraude patriciorum, scelere ac proditione collegarum arguere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 123:1)
nec id accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 126:2)
Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 184:1)
colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 337:1)
inde primum miseratio sui, deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 486:1)
rei foedissimae per se adiecta indignitas est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 518:3)
nullius oculi nec aures indignitatem ferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 169:1)
adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 422:1)
de indignitate satis dictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 445:1)
in Hernicos, morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis eruptio est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 62:1)
haud ignarus opinionis alterius, qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, cum auctoribus hoc dedi quibus dignius credi est, tum foedus Neapolitanum - eo enim deinde summa rei Graecorum venit - similius vero facit ipsos in amicitiam redisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 376:1)
quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 395:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION