라틴어 문장 검색

auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 25:1)
milia hostium in his urbibus viginti quinque capta aut occisa, et recepti perfugae trecenti septuaginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 253:1)
et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant, permixtis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 348:1)
mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium augent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 417:2)
Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 501:1)
id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis documentum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 571:2)
ceteri proditores ea quae composita erant expectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 127:2)
nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum praeparata, et inscienter a Graeco inflata quis aut quibus signum daret incertum efficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 141:2)
ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 230:1)
Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 256:1)
sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 437:2)
additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 185:1)
quae cum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus, primo occulte temptando animum, dein satis explorata levitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 239:1)
sensere Salapitani fraudem, et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio - perfuga autem Romanus erat - ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 425:1)
primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 428:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION