라틴어 문장 검색

omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur.
(아풀레이우스, 변명 7:4)
M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit, cum in Hispaniam consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe duxisse;
(아풀레이우스, 변명 16:14)
Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 27:1)
quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo.
(아풀레이우스, 변명 63:3)
uelle se mecum proficisci.
(아풀레이우스, 변명 70:12)
Pudentilla postquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire;
(아풀레이우스, 변명 76:9)
quae utinam possem equidem non singillatim ac discretim, sed cunctim et coaceruatim tibi, proconsul optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad omnem nostram Camenam frui!
(아풀레이우스, 플로리다 9:34)
neminem proconsulum, quod sciam, prouincia Africa magis reuerita est, minus uerita:
(아풀레이우스, 플로리다 9:45)
igitur nemo Carthagini proconsulum diutius fuit.
(아풀레이우스, 플로리다 9:48)
quid nobis cum istis proconsulum uicibus, quid cum annis breuibus et festinantibus mensibus.
(아풀레이우스, 플로리다 9:52)
enimuero Honorinum et honos suus ad praeturam uocat et fauor Caesarum ad consulatum format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reuersurus est.
(아풀레이우스, 플로리다 9:55)
Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia Karthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti sunt.
(아풀레이우스, 플로리다 16:69)
enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem.
(아풀레이우스, 플로리다 17:22)
nonnulli tamen, immo promptiores, vulneratis domi relictis et plagas recurantibus, ipsi ad reliquas occultatas in quadam spelunca sarcinas, ut aiebant, proficisci gestiunt;
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:4)
Sed die quadam dum matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter irrepit eius hospitium temerarius adulter:
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION