라틴어 문장 검색

cedentibus Belgis pellitur legio, et vallum portasque trepidi petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장10)
Civilis adventu veteranarum cohortium iusti iam exercitus ductor, sed consilii ambiguus et vim Romanam reputans, cunctos qui aderant in verba Vespasiani adigit mittitque legatos ad duas legiones, quae priore acie pulsae in Vetera castra concesserant, ut idem sacramentum acciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 21장1)
ambo gravi senatus consulto damnati pulsique, quamvis concesso aliis reditu, in eadem poena retenti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장6)
ne Vitelliani quidem sine multa caede pelli poterant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장4)
adeo nos, si fortuna in praesens virtusque deseruit, etiam vetera exempla deficiunt, quotiens Romanae legiones perire praeoptaverint ne loco pellerentur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장6)
Tutor valida manu circumdatos Agrippinensis quantumque militum apud superiorem Rheni ripam in eadem verba adigit, occisis Mogontiaci tribunis, pulso castrorum praefecto, qui detractaverant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장10)
nam pulsis, quod di prohibeant, Romanis quid aliud quam bella omnium inter se gentium existent?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장12)
huic non exesam vim luminis et redituram si pellerentur obstantia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장9)
sic conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus, Moysen unum exulum monuisse ne quam deorum hominumve opem expectarent utrisque deserti, sed sibimet duce caelesti crederent, primo cuius auxilio praesentis miserias pepulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장2)
et continuum sex dierum iter emensi septimo pulsis cultoribus obtinuere terras, in quis urbs et templum dicata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장7)
alii honorem eum Saturno haberi, seu principia religionis tradentibus Idaeis, quos cum Saturno pulsos et conditores gentis accepimus, seu quod de septem sideribus, quis mortales reguntur, altissimo orbe et praecipua potentia stella Saturni feratur, ac pleraque caelestium viam suam et cursus septenos per numeros commeare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장9)
Iudaei sub ipsos muros struxere aciem, rebus secundis longius ausuri et, si pellerentur, parato perfugio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장2)
mox cessere hostes et sequentibus diebus crebra pro portis proelia serebant, donec adsiduis damnis intra moenia pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장4)
turbata ibi res et pellebatur sociarum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt suppressaque hostium ferocia proelium aequatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장4)
quod ubi clamore cognitum, legiones a fronte incubuere, pulsique Germani Rhenum fuga petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION