라틴어 문장 검색

Aristo Punico ingenio inter Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam magistratuum prima vespera suspendit, ipse de tertia vigilia navem conscendit et profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 692:1)
ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 343:1)
Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 370:2)
ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 12:1)
qui nominatus profugisset, diem se finituros, ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 183:1)
ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 111:2)
et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 166:2)
cum iis iam metuens ne, qui venire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta vigilia profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 544:1)
et hoc quia sciebant, plerique corum aut profugerunt aut mortem sibi consciverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 278:2)
alterum quadrimum puerum servos surpuit eumque hinc profugiens vendidit in Alide patri huius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS6)
fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri domo quem profugiens dominum abstulerat vendidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS15)
inde foras tacitus profugiens exeo hoc ornatu quo vides, ut senex hoc eodem poculo, quo ego bibi, biberet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 278)
quare aut congressa peribunt aut ita diffugient, ut tempestate coacta fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:12)
diffugiebat enim varium genus omne ferarum, ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION