라틴어 문장 검색

Me quidem, quotiens ad antiqua exempla respexi, paupertatis uti solaciis pudet, quoniam quidem eo temporum luxuria prolapsa est, ut maius viaticum exulum sit, quam olim patrimonium principum fuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 86:1)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:6)
aut dulcedine urbanitatis prolapsus est, aut fecit aliquid, non ut nobis obesset, sed quia consequi ipse non poterat, nisi nos repulisset;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:2)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
Alius eloquentiae fiducia prolabitur, alius patrimonio suo plus imperavit quam ferre posset, alius infirmum corpus laborioso pressit officio.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:2)
In his continemus animum, ne prolabatur, in illis exhortamur incitamusque acerrime.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:2)
illa quae pontum Scythen Symplegas artat hinc et hinc vinctas manus distendat alto, cumque revocata vice in se coibunt saxaque in caelum expriment actis utrimque rupibus medium mare, ego inquieta montium iaceam mora.
(세네카, Hercules Furens 18:5)
sanguinis quondam capax tumidi igne cor pulmonis arentes fibras distendit.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:8)
Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri consuetudine prolapsus dixit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 7:1)
cuius ut accensae Dryades candore puellae miratae solitos destituere choros prolapsum et leviter facili traxere liquore, tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2019)
quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora, heu sibi prolapso non bene cauit equo;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 116)
Sederat exserto bellatrix pectore Roma, cristatum turrita caput, cui pone capaci casside prolapsus perfundit terga capillus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 4)
promit et frontem, quae foedissimo gestu cutem plicat supercilia distendit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 7:1)
est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris hominis maciem saepenumero mysticus adeps et spiritalis arvina distendat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eutropio salutem 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION