라틴어 문장 검색

Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, mente tamen, Phaethon, propior fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:1)
Ecce, Lycaoniae proles, ignara parentis, Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:1)
Nam tempore quodam Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de vimine cista virginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta viderent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:8)
tu tantum fida sorori esse velis prolisque meae matertera dici.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:18)
Namque dies aderit, quam non procul auguror esse, qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 53:4)
"Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras attonuit mentes?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:1)
Is tria cum primum fecit quinquennia, montes deseruit patrios, Idaque altrice relicta ignotis errare locis, ignota videre flumina gaudebat, studio minuente laborem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:4)
Sed adhuc Minyeia proles urget opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:2)
hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 48:2)
Delius in corvo, proles Semeleia capro, fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:18)
Indignata dea est summoque in vertice Cynthi talibus est dictis gemina cum prole locuta:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 18:1)
Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, et virtute sua bimarem pacaverat Isthmon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:1)
Tellus Epidauria per te clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:7)
Occurrunt illi Telamonque, minorque quam Telamon Peleus, et proles tertia Phocus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:2)
et ecce Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION