라틴어 문장 검색

initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque libere neque uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab auia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 2:2)
ἄνδρ' ἀπαμύνασθαι, ὅτε τισ πρότεροσ χαλεπήνηͺ. Denique et Graecas scripsit historias, Tyrrhenicon uiginti, Carchedoniacon octo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 1:8)
auus clarior studiis quam dignitate - non enim egressus praeturae gradum - multiplicem nec incuriosam historiam edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 3:2)
item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:3)
numquam tamen aut historiae carminibusue noscendis operam ullam aut stilo uel necessario dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:2)
acerbus odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,mercedem aut nummos unde unde extricat, amarasporrecto iugulo historias captivus ut audit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장57)
Huc beati Danihelis revocetur historia, iuxta quem adulantibus caudis praedam suam leonum ora timuerunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 9:3)
Referam tibi meae infelicitatis historiam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:40)
"Tales Philo, Platonici sermonis imitator, tales Iose- phus, Graecus Livius, in secunda Iudaicae captivitatis historia Essenos refert."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:108)
Alioquin, si tantum litteram sequimur et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et cetera:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:11)
Quid memorem Romanos duces, quorum virtutibus quasi quibusdam stellis Latinae micant historiae?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:10)
Nobilem virum Quintum Fabium miratur antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est, sed magis ex pictura quam litteris nomen invenit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:6)
Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:24)
Ego, diversorii Bethlemitici et praesepis dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate veteris historiae, sed de ecclesiae humilitate producam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:16)
Graeca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et in incessu Leonidis, paedagogi sui, non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION