라틴어 문장 검색

Ni fallor enim, omne regnum vel imperium bellis quaeritur et victoriis propagatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 14:2)
eadem aevum quoque ita destinata et distincta condicione conseruit, ut prima haec pars, ab exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 10:5)
Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit, affluere coepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.7)
UNDE dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contriuit, ignorans merita illius, sicut Iob beatissimi, afflictione corporis propaganda;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.2)
sed potius commissi uobis populi deuotionem plenius propagare Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII. 1:4)
Ex quo utroque monasterio plurima exinde monasteria per discipulos eius et in Brittania et in Hibernia propagata sunt, in quibus omnibus idem monasterium insulanum, in quo ipse requiescit corpore, principatum teneret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:9)
cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta - in Italia magis adfluxisse veri simile est, et ita quidam auctores sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 388:2)
Aufidus amnis utrisque castris adfluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine dabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 537:1)
C. Terentio consuli propagari in annum imperium, neque de eo exercitu quem ad praesidium Apuliae haberet quicquam minui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 325:2)
Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas - extremi prope Oceanum adversus Gadis colunt - refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentis brevi copias armavit cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 627:1)
fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae convertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris vicisque veteres milites Galae et incitabant iuvenem ad reciperandum paternum regnum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 416:1)
neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 661:1)
Pisas iam quadraginta milibus hominum, adfluente cotidie multitudine ad famam belli spemque praedae, circumsedebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 25:2)
inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum vellet receptum ad urbem haberet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 333:1)
ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION