라틴어 문장 검색

gradatio, quae dicitur κλῖμαξ apertiorem habet artem et magis adfectatam ideoque esse rarior debet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 208:3)
itaque tragoediae, ubi necesse est, adfectamus etiam tumorem ex spondeis atque iambis quibus maxime continetur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:5)
sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt, oratione magnifici.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 85:2)
Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:4)
is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam ibi exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus ilia propinquitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 175:1)
summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 31:4)
in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:3)
quod adfectant quoque, tanquam copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:1)
Quae res Marium cum pro honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장11)
civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장3)
Hoc itaque in his, quae adfectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 6:1)
ne promittunt quidem nec huius rei scientiam adfectant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 2:9)
sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 33:6)
adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 4:4)
Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 79:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION