라틴어 문장 검색

nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi traiectum, in conspectu Alpes habeant, quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere - quid Alpes aliud esse credentes quam montium altitudines?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 300:1)
tempus est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia mereri tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 450:1)
exinde una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum emensus est iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 510:2)
iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii conpulsus nihil iam maius precatur deos quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 594:1)
inter haec ab Hasdrubale, postquam a Placentiae obsidione abscessit, quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem, cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur, incertis itineribus Tarentum delati, a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 637:1)
Claudius quid ergo praecipiti cursu tam longum iter emensi sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 710:1)
itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est ut intrare portum non ausi averterent in altum naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 546:1)
et respondisset, ni speculator - hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatium - contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas pervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 259:1)
his praeparatis Diocles cum omni equitatu - et erat tum praefectus equitum - specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 405:1)
extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 217:2)
ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis . . . mansit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 239:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION