라틴어 문장 검색

pater nobis decessit a. d. iv Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:2)
nam puer festivus anagnostes noster Sositheus decesserat meque plus quam servi mors debere videbatur commoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 9:2)
quod a me ita praecautum atque provisum est non ut ego de optima illa mea ratione decederem sed ut ille esset melior et aliquid de populari levitate deponeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 11:3)
hoc est Roma decedere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 15 6:3)
spes homini est iniecta non eadem quae mihi posse nos una decedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 22 2:3)
cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud proprie, ne pateretur quantum esset in ipso prorogari nobis provincias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 2 2:4)
ne provincia nobis prorogetur, per fortunas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 2:3)
proinde pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 10:9)
si prorogatur, actum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 15 2:9)
id autem facere ob eam causam dicebant quod tardius vellet decedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 16 8:5)
idem scripsit Hortensium de proroganda nostra provincia dixisse nescio quid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 17 9:1)
et simul hanc gloriam iustitiae et abstinentiae fore inlustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaevolae contigit qui solos novem mensis Asiae praefuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 17 9:5)
quod si alium ad ver mittit, non laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 18 2:13)
ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 6:1)
hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION