라틴어 문장 검색

mox incipientibus qui conscii aderant, ceteros re nova attonitos in verba Vespasiani adigit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장5)
dum Antonius quidnam agendum consultat, aviditate navandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum prorupit impulitque Vitellianos modica caede;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장2)
Namque circumiectas civitates procurator Valerius Paulinus, strenuus militiae et Vespasiano ante fortunam ami- cus, in verba eius adegerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장1)
Maturo ceterisque remanere et in verba Vespasiani adigi volentibus fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장4)
classi quoque faces intulit, vacuo mari eludens, quia lectissimas Liburnicarum omnemque militem Mucianus Byzantium adegerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장7)
hortantibus libertis (nam amicorum eius quanto quis clarior, minus fidus) vocari tribus iubet, dantis nomina sacramento adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장3)
agit grates Vitellius et ad tuendam urbem prorumpere iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장4)
Magno cum adsensu auditus barbaro ritu et patriis execrationibus universos adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장1)
tria milia legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장7)
Civilis adventu veteranarum cohortium iusti iam exercitus ductor, sed consilii ambiguus et vim Romanam reputans, cunctos qui aderant in verba Vespasiani adigit mittitque legatos ad duas legiones, quae priore acie pulsae in Vetera castra concesserant, ut idem sacramentum acciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 21장1)
et cratis vineasque parantibus adactae tormentis ardentes hastae, ultroque ipsi obpugnatores ignibus petebantur, donec desperata vi verterent consilium ad moras, haud ignari paucorum dierum inesse alimenta et multum imbellis turbae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장13)
sed adigente Hordeonio Flacco, instantibus tribunis, dixit sacramentum, non vultu neque animo satis adfirmans:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장6)
eques prorupit, exceptusque compositis hostium ordinibus terga in suos vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장6)
illi cuncta e muris cernentes omnibus portis prorumpunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장18)
Ante Flacci Hordeonii caedem nihil prorupit quo coniuratio intellegeretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION