라틴어 문장 검색

seruo indice patefacta est Bruti liberorum cum Tarquiniis coniuratio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.19)
Profer tabellas illa proscriptionis tabula crudeliores:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.11)
Vnus proscriptione locupletior factus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.14)
Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.37)
Nullum fuit in proscriptione mulieris caput.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.11)
nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium, casibus expositum, proscriptionibus obiectum;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:1)
maximam causam proscriptionis ipsum esse Ciceronem.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 9:7)
Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:4)
is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Coruini Pollionem Asinium aduocauerat, et in principio hunc uersum non sine assensu recitauit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 31:4)
crudelior est pactio Antonii quam proscriptio.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:9)
Pendet nefariae proscriptionis tabula:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:14)
sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 8:9)
Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat suam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 9:1)
cumque de capessendo diademate coniuratio Marcelliniana1 coqueretur, nobilium iuventuti signiferum sese in factione praebuerat, homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem, nam vacante aula turbataque republica solus inventus est, qui ad Gallias administrandas fascibus prius quam codicillis ausus accingi mensibus multis tribunal inlustrium potestatum spectabilis praefectus escenderet, anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 6:1)
Bonorum adhibita proscriptio suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION