라틴어 문장 검색

nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus amoliri iuvenem specie honoris statuit struxitque causas aut forte oblatas arripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장2)
exim navigatione celeri per Cycladas et compendia maris adsequitur Germanicum apud insulam Rhodum, haud nescium quibus insectationibus petitus foret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장5)
quod si solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiae quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장5)
Pisonem interim apud Coum insulam nuntius adsequitur excessisse Germanicum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장2)
at si teneat exercitum, augeat viris, multa quae provideri non possint fortuito in melius casura.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장7)
Piso Delmatico mari tramisso relictisque apud Anconam navibus per Picenum ac mox Flaminiam viam adsequitur legionem, quae e Pannonia in urbem, dein praesidio Africae ducebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장1)
quod si mecum ante viri strenui, aediles, consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius praevalida et adulta vitia quam hoc adsequi, ut palam fieret quibus flagitiis impares essemus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장3)
quanto fore mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne peccaretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장3)
Obiere eo anno viri inlustres Asinius Saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio avis, fratre Druso insignis Caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoravi, principem in civitate locum studiis civilibus adsecutus, sed avo centurione Sullano, patre praetorio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장1)
et ne provinciae novis oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent providebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장11)
ab Romanis confertus pedes, dispositae turmae, cuncta proelio provisa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장4)
mirum hercule, si cum in omnis curas distraheretur immensumque attolli provideret quem coniunctione tali super alios extulisset, C. Proculeium et quosdam in sermonibus habuit insigni tranquillitate vitae, nullis rei publicae negotiis permixtos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장14)
multa quippe providebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장3)
neque enim tam incredibilem casum providebant ut undecim per annos libens patria careret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장5)
repperisse prorsus quod divus Augustus non providerit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION